라틴어 문장 검색

Et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia, ut narrent omnia scelera eorum in gentibus, ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus ".
그러나 나는 그들 가운데 몇 사람을 남겨서 칼과 굶주림과 흑사병을 면하게 하여, 그들이 가 있는 민족들 사이에서 자기들이 전에 저지른 역겨운 짓들을 모두 이야기하게 하겠다. 그제야 그들은 내가 주님임을 알게 될 것이다.” (불가타 성경, 에제키엘서, 12장16)
Vel si pestilentiam immisero super terram illam et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem et iumentum,
또 내가 그 나라에 흑사병을 보내어, 피로써 내 화를 그 나라에 쏟아 사람과 짐승을 잘라 낸다고 하자. (불가타 성경, 에제키엘서, 14장19)
Quoniam haec dicit Dominus Deus: Quod si et quattuor iudicia mea pessima, gladium et famem et bestias malas et pestilentiam misero in Ierusalem, ut interficiam de ea hominem et pecus,
주 하느님이 이렇게 말한다. 그러니 내가 예루살렘에 네 가지 해로운 심판, 곧 칼과 굶주림과 사나운 짐승들과 흑사병을 보내어 사람과 짐승을 잘라 낼 때에는 어떻게 되겠느냐? (불가타 성경, 에제키엘서, 14장21)
Et immittam ei pestilentiam et sanguinem in plateis eius, et corruent interfecti in medio eius gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus.
나는 그 성읍으로 흑사병을 보내고 거리마다 피가 흥건하게 하리라. 사방에서 일어난 칼로 살해된 자들이 그 성읍 안에서 쓰러지리라. 그제야 그들은 내가 주님임을 알게 되리라. (불가타 성경, 에제키엘서, 28장23)
et terrae motus magni et per loca fames et pestilentiae erunt, terroresque et de caelo signa magna erunt.
큰 지진이 발생하고 곳곳에 기근과 전염병이 생길 것이다. 그리고 하늘에서는 무서운 일들과 큰 표징들이 일어날 것이다. (불가타 성경, 루카 복음서, 21장11)
ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui;
그리고 채찍으로 맞은 것이 세 번, 돌질을 당한 것이 한 번, 파선을 당한 것이 세 번입니다. 밤낮 하루를 꼬박 깊은 바다에서 떠다니기도 하였습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 11장25)
Et elegit sibi David pestilentiam; et erant dies messis tritici. Immisitque Dominus pestilentiam in Israel de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum.
그리하여 주님께서 그날 아침부터 정해진 날까지 이스라엘에 흑사병을 내리시니, 단에서 브에르 세바까지 백성 가운데에서 칠만 명이 죽었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 24장15)
V. Sed nec magistros divinorum librorum, qui nunc maxime circa nos pestilentiae cathedras tenent, praetereundos arbitramur, quorum unus in Francia, alter in Burgundia, tertius in pago Andegavensi, quartus in Bituricensi, multa catholicae fidei, vel sanctis doctrinis adversa non solum tenent, verum etiam docent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 25:1)
Si mea namque inveniretur infructifera sollicitudo, post multas me oporteret fluctuationes atque procellas mortis subire naufragium, nisi forte spe meus animus quamvis fallaci regatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 2:8)
Nam tantae altitudinis cogimur amore languescere quod nulli licet exprimere verbo, nec supplicantium audemus iure potiri, et sic demum compellimur proprii corporis sentire naufragia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 8:5)
Cum fulminis impetus uires suas expandere dedignetur in uirgulam, uerum audaces prouectarum arborum expugnet excessus, imperiosa uenti rabies iras non expendat in calamum, uerum in altissimarum supercilia rerum uesani flatus inuectiones excitet furiosas, per uitiosam nostri operis humilitatem inuidie flamma non fulminet, nostri libelli depressam pauperiem detractionis flatus non deprimat, ubi potius miserie naufragium, misericordie portum expostulat, quam felicitas liuoris exposcat aculeum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:1)
Cur uolucris celeri pennarum remige tuta, Plumas in remos, alas in carbasa fingens, Transmeat aerium pelagus quasi nauis ymago Et sine naufragio talem pertransit abyssum Tuta, nec in tali pelago timet illa Caribdim.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:23)
Non istas depascit opes rubigo, nec ignis Deuorat, aut furis minuit subreptio, mergit Naufragium, tollit predo, depauperat hostis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:5)
Naufragium dulce, pondus leve, grata Charybdis, [0455B] Incolumis languor, et satiata fames.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:2)
Ea igitur quae disseram, tuae menti clavo memoriae tenacis affigas, animique vigilantia somnum torporis excutias, ut mecum maternis excitatus visceribus, periclitantium hominum naufragiis compatiendo condoleas, et praeambulae admonitionis clypeo loricatus, monstruoso exercitui vitiorum occurras, et si quae prava semina in horto tuae mentis audeant pullulare, falce maturae sectionis exstirpes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:70)

SEARCH

MENU NAVIGATION